monumenta.ch > Lucanus > sectio 661 > sectio 481 > bkeCod.32.172v > sectio 21 > bnf4871.254 > 12 > sectio > sectio 365 > bnf4871.240 > 70 > bkeCod.32.39r > 145 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 205, 2
Paulus autem parvus, sed ex parvo magnus, dum diceretur Saulus, sidereae vocis tuba conterritus, cadit elisus audacia, ut seminet erectus in mundo doctrinam. Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Ibat enim Saulus furiae equis invectus, dirum toto pectore virus efflabat, sanctorumque sanguinem sitiens, per totam Iudaeam insaniae ferebatur habenis, ut Christi membra laniaret in terris. Fit vana religione crudelis et quaestionarius innocentium. Per campos sceleratissimi aggeris evagatur; ut Iudaea quae iam primo saevierat in capite, crudelitatem exerceret in corpore. Acceperat enim Saulus potestatem a principibus sacerdotum, ut homines fidei nostrae occideret, et germinantem fidei campum manu nefaria detruncaret. Dum ergo portat Saulus funereum contra milites Christi gladium, fulmineum de coelo accipit telum; dum grassatur, percutitur; dum Christi sanctos persequitur, violento radio coelestis luminis caecatur: et qui sufflatorio superbiae adversus Deum erigebatur, divinae vocis terribilitate prosternitur: Saule, inquit, Saule, quid me persequeris ? Caput pro membris clamat. Inquietatur corpus; et intonat Christus in coelis, Saule, Saule, quid me persequeris? Quid est quod rugientis poli mugit arcanum, et contra saevitiam Pauli provincia conqueritur coeli; nisi ut qui non crediderat resurgentem, saltem crederet in coelis sedentem: et qui defuncto Apostolorum Domino asseveraverat ex sepulcro mendacium, de coelo viventis acciperet testimonium? Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Subito igitur hasta divinae increpationis prostratus ad terram, et saevitiam perdit et semitam; deponit feritatem, et incurrit oculorum caecitatem; coepit habere ducatores, quos habuerat ante secutores.